- MEROS
- MEROSmons Indiae, inter Indum et Cophem fluv. Nysa Plin. l. 6. c. 21. Sacer Troge, Tricoryphus Polyaeno, l. 1. c. 1. in cius radice Dionysius, in Indiam proficiscens, Nysam urbem condidit: Q. Curtius l. 8. c. 10. ubi de Nysa, et incolis eius: A. Libere Patre se conditos esse dicebant, et vera haec origo erat. Sita est sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant. Inde Graeci mentiendi traxêre licentiam, Iovis femore Liberum Patrem esse caelatum. Graece enim Μηρὸς femur fignisicat. Natus autem Bacchus fingitur ex femore Iovis, (ut illud addam) quia Phoenices nominibus illis, qui proprie femur signisi cant, etiam verenda intelligunt, unde tritum illud in scriptura, dgredi de femore patris. Gen. c. 46. v. 26. Exod. c. 1. v. 5. Sunt autem, quibus in historia natalium Bacchi Μηρὸς non est femur, sed montis nomen, in quo putatur esse genitus. Quod potest fieri, modo commode sumatur, non pro monte in India Meri nomine, sed pro lateremontis. nam et hoc Phoeocium est, partes montis vacare femora. Hinc Iudic. c. 19. v. 1. Ἐν μηροῖς ὄρους Ἐφραΐμ, In femoribus montis Ephraim pro lateribus. Ita Bacchus potuit nasci εν μηρῷ, i. e. in latere montis, ut propterea nihil sit opus Meron montem in India sibi fingere, Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.